라틴어 문장 검색

subgrande cubiculum autem et hibernum alterum valde probavi quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere, eo quod est proximum balneariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:6)
Seponit moechae vestem, mundum muliebrem, Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.15)
iam enim inter balnearia et thermas bybliotheca quoque ut necessarium domus ornamentum expolitur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 88:2)
Quid ea messis attinet ad meam lavationem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 35)
Nihilo plus quam lavatio tua ad messim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 37)
sub dextro coryceum, deinde proxime conisterium, a conisterio in versura porticus frigida lavatio, quam Graeci λουτρόν vocitant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장6)
proxima autem introrsus e regione frigidarii conlocetur concamerata sudatio longitudine duplex quam latitudo, quae habeat in versuris ex una parte laconicum ad eundem modum, uti quam supra scriptum est, compositum, ex adverso laconici caldam lavationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장8)
hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum spectent, ideo quod vespertino lumine opus est uti, praeterea quod etiam sol occidens adversus habens splendorem, calorem remittens efficit vespertino tempore regionem tepidiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장2)
balnearia item coniuncta sint culinae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장9)
ita enim lavationi rusticae ministratio non erit longe.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장10)
ibi enim ex eiusmodi locis et fontibus in asty et ad portum Piraeum ducti sunt salientes, e quibus bibit nemo propter eam causam, sed lavationibus et reliquis rebus utuntur, bibunt autem ex puteis et ita vitant eorum vitia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION